paroles de chanson / I Fagiolini parole / Historia di Jephte lyrics  | ENin English

Paroles de Historia di Jephte

Interprète I Fagiolini

Paroles de la chanson Historia di Jephte par I Fagiolini lyrics officiel

Historia di Jephte est une chanson en Latin

Cum vocasset in proelium
filios Israel rex filiorum Ammon,
et verbis Jephte acquiescere noluisset,
factus est super Jephte Spiritus Domini,
et progressus ad filios Ammon
votum vovit Domino dicens:

Si tradiderit Dominus filios Ammon in manus meas,
quicumque primus de domo mea occurrerit mihi,
offeram illum Domino in holocaustum.

Transivit ergo Jephte ad filios Ammon,
ut in spiritu forti et virtute
Domini pugnaret contra eos.

Et clangebant tubae,
et personabant tympana,
et proelium commissum est adversus Ammon.

Fugite, cedite, impii, perite gentes,
occumbite in gladio
Dominus exercituum in proelium surrexit,
et pugnat contra vos.

Fugite, cedite, impii, corruite,
et in furore gladii dissipamini.

Et percussit Jephte viginti civitates Ammon
plaga magna nimis.

Et ululantes filii Ammon facti sunt
coram filiis Israel humiliati.

Cum autem victor Jephte
in domum suam reverteretur,
occurrens ei unigenita filia sua
cum tympanis et choris praecinebat:

Incipite in tympanis
et psallite in cymbalis.
Hymnum cantemus Domino,
et modulemur canticum.
Laudemus regem coelitum,
laudemus belli principem,
qui filiorum Israel victorem
ducem reddidit.

Hymnum cantemus Domino,
et modulemur canticum,
qui dedit nobis gloriam
et Israel victoriam.

Cantate mecum Domino,
cantate omnes populi,
laudate belli principem,
qui dedit nobis gloriam
et Israel victoriam.

Cantemus omnes Domino,
laudemus belli principem
qui dedit nobis gloriam
et Israel victoriam.

Cum vidisset Jephte,
qui votum Domino voverat,
filiam suam venientem in occursum,
in dolore et lacrimis scidit vestimenta sua et ait:

Heu mihi! filia mea,
heu decepisti me, filia unigenita,
et tu pariter, heu filia mea decepta es.

Cur ego te pater decepi,
et cur ego filia tua
unigenita decepta sum?

Aperui os meum ad Dominum,
ut quicumque primus de domo mea occurrerit
mihi offeram illum Domino in holocaustum.
Heu mihi! filia mea, heu decepisti me,
filia unigenita, decepisti me,
et tu pariter, heu filia mea, decepta es.

Pater mi, si vovisti votum Domino
reversus victor ab hostibus,
ecce ego, filia tua unigenita,
offer me in holocaustum victoriae tuae,
hoc solum pater mi praesta filiae
tuae unigenitae antequam moriar.

Quid poterit animam tuam,
quid poterit te, moritura filia,
consolari?

Dimitte me, ut duobus mensibus
circumeam montes,
ut cum sodalibus meis plangam
virginitatem meam.

Vade, filia mea unigenita,
et plange virginitatem tuam.

Abiit ergo in montes
filia Jephte,
et plorabat cum sodalibus
virginitatem suam, dicens:

Plorate colles, dolete montes,
et in afflictione cordis mei ululate!
Echo: ululate!
Ecce nunc moriar virgo
et non potero morte mea
meis filiis consolari,
ingemiscite silvae, fontes et flumina,
in interitu virginis lacrimate!
Echo: lacrimate!
Heu me dolentem in laetitia populi,
in victoria Israel
et gloria patris mei,
ego, sine filiis virgo, ego, filia unigenita,
moriar et non vivam.
Exhorrescite rupes, obstupescite colles,
valles et cavernae,
in sonitu horribili, resonate!
Echo: resonate!
Plorate, filii Israel,
plorate virginitatem meam,
et Jephte filiam unigenitam
in carmine doloris lamentamini.

Plorate, filii Israel,
plorate, omnes virgines,
et filiam Jephte unigenitam
in carmine doloris lamentamini."
Droits parole : paroles officielles sous licence Lyricfind respectant le droit d'auteur.
Reproduction des paroles interdite sans autorisation.

Commentaires sur les paroles de Historia di Jephte

Nom/Pseudo
Commentaire
Autres paroles de I Fagiolini
Missa Ecco sì beato giorno: I. Kyrie (Remastered 2023)
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Holy Saturday: Nocturn II - Ecce quomodo moritur iustus
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Good Friday: Nocturn II - Tamquam ad latronem
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Holy Saturday: Nocturn III - Astiterunt reges terrae
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for good Friday: Nocturn III - Caligaverunt oculi mei a fletu meo
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Maundy Thursday: Nocturn III - Seniores populi consilium fecerunt
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Holy Saturday: Nocturn III - Aestimatus sum
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Good Friday: Nocturn III - Jesum tradidit impius summis
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Maundy Thursday: Nocturn III - Eram quasi agnus innocens
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Good Friday: Nocturn II - Tenebrae factae sunt
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Maundy Thursday: Nocturn II - Judas mercator pessimus
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Holy Saturday: Nocturn III - Sepulto Domino
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Maundy Thursday: Nocturn III - Una hora non potuistis vigilare mecum
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Holy Saturday: Nocturn II - O vos omnes
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Good Friday: Nocturn II - Animam meam dilectam
Drop, Drop, Slow Tears
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Maundy Thursday: Nocturn II - Unus ex discipulis meis tradet me hodie
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Holy Saturday: Nocturn II - Recessit pastor noster
Missa Benevola: IV. Gloria
Tenebrae Responsories - Matins Responsories for Good Friday: Nocturn III - Tradiderunt me in manus impiorum
À découvrir...
Artistes et paroles de chanson : sélection aléatoire parmi les artistes et lyrics du moment
Jacques Brel | Disney | Julien Clerc | अवधुद गुप्ते | The Beatles | Georges Bizet | Indochine | Michel Sardou | BloccRich Monsta | Françoise Hardy | Vaishali Samant | Gilles Servat | रोहित पाटील | Anastasia | मोहम्मद रफ़ी | श्रीकांत नारायण | Dalida | Lady Gaga | Ben E King | Anne Sylvestre

Simpatica | يا ابن خماش | Eloyi | Crying At The Airport | C’est passé | Halleluya | Pluma de Guacamayito | Fiesta Boom Boom | Umukunzi | Somewhere Over The Rainbow | Lonly | El Niño se alumbra | Just Friend | Good Times | Mon Vieux | Place Des Grands Hommes | Waadiye Ishq Se | Les Milles Vies D'Ajax | Allez Allez Allez | Apéro vinzou
Copyright © 2004-2024 NET VADOR - Tous droits réservés. www.paroles-musique.com
Connexion membre

Se connecter ou créer un compte...

Mot de passe oublié ?
OU
CREER COMPTE
Sélectionnez dans l'ordre suivant :
1| symbole en haut du téléviseur
2| symbole en haut du pouce en l'air
3| symbole à droite de la maison
grid grid grid
grid grid grid
grid grid grid