paroles de chanson / Alice Gribbin parole / Audite mortales lyrics  | ENin English

Paroles de Audite mortales

Interprètes Alice GribbinCharlotte MobbsNicholas MulroyMatthew LongStuart YoungJeremy Budd

Paroles de la chanson Audite mortales par Alice Gribbin lyrics officiel

Audite mortales est une chanson en Latin

Audite mortales, audite peccatores,
audite praevaricatores terrae:
Ecce Filius hominis
in sede maiestatis suae venit.
Ecce Iudex iustus, ecce tuba canit.
Surgite mortui, venite ad iudicium.

Heu me miserum!
Quid dicam coram te vere Iudice?
Clamabo, quare iacens consumor.
Verumtamen si locutus fuero
non quiescet dolor meus,
et si tacuero amarissima amaritudine
cruciabor in tenebris.

Quid faciam, mi Domine,
cum caeli revelabunt iniquitatem meam,
cum adversum me terra consurget?
Ecce nihil respondere potero,
sed demisso capite pro confusione
coram te stabo trepidus et confusus.

Plange ergo anima nostra
sicut vidua super virum pubertatis suae
ulula misera et plora,
quoniam dimisit te sponsus tuus Christus.

Quid hic statis miseri, ingemiscitis,
et qualis lamentatio vestra?
Duxistis in bonis dies vestros
et me ad iracundiam provocastis.
Ecce dum tempus habuistis
nihil boni operati estis:
esurivi enim et non dedistis me manducare,
sitivi et non dedistis mihi bibere.
Ite ergo maledicti in ignem aeternum.

O vita ista misera,
vita caduca, vita laboriosa,
domina laborum, regina superborum,
plena miseriis et erroribus,
quae non est vita dicenda
sed mors in qua momentis singulis morimur.
Nos vero infelices,
quoniam malignitas nostra
duxit nos ad tartarum.

Sed vos electi mei,
qui in vita vestra elegistis semper bona
et fuistis mecum in tribulationibus,
accipite mercedem vestram: venite,
properate, intrate in regnum caelorum,
videte gloriam meam et exultate.

Quis similis tibi etiam in dies, Domine?
Quis similis tibi magnifica in maiestate,
terribilis atque laudabilis
et faciens mirabilia!

Quis accepit manum meam
ut inde me educeret?
Quis est iste illuminator meus?
Non enim quaerebam eum
et ipse me quaesivit,
non enim vocabam eum et ipse me vocabit.
Quis est ille?

Tu es, Domine, Deus noster
misericors et miserator,
Pater misericordium
et Deus totius consolationis.
Tu Redemptor noster confitemur
toto corde nostro,
gratias agentes nomini sancto tuo.
Vos vero, sancti omnes et cives supernorum,
nobiscum congaudete dicentes:

O! O felix illa anima
quae terreno resoluta carcere
libera caelum petit,
ubi est dies aeternus
et unus omnium spiritus,
ubi summa securitas,
et secura tranquillitas,
et tranquilla iucunditas,
et iucunda felicitas.
Droits parole : paroles officielles sous licence Lyricfind respectant le droit d'auteur.
Reproduction des paroles interdite sans autorisation.

Commentaires sur les paroles de Audite mortales

Nom/Pseudo
Commentaire
Copyright © 2004-2024 NET VADOR - Tous droits réservés. www.paroles-musique.com
Connexion membre

Se connecter ou créer un compte...

Mot de passe oublié ?
OU
CREER COMPTE
Sélectionnez dans l'ordre suivant :
1| symbole en bas de la croix
2| symbole en bas de la loupe
3| symbole en haut du coeur
grid grid grid
grid grid grid
grid grid grid